Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

55 res occultari satis non potuit; per quendam eorum qui interfuerant fit Epicrates certior. primoPrimum O (§36 supra) contemnere et neglegere coepitcontemnere et neglegere coepit V: negl. et cont. c. pr rell.: negl. c. et cont. O, quod causa prorsus quod disputari posset nihil habebat. deinde cum de Heraclio cogitaret et istius libidinem nosset, commodissimum putavit esse de provincia clam abire; itaque fecit; profectus est Regium. quod ubi auditum est, aestuare illi qui pecuniam dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; nam Heraclius tamen adfuerat, cum primoprimo VO1: primum pb sunt dati iudices; de hoc qui, antequam aditum in ius esset, antequam mentio denique controversiae facta esset ulla, discessisset, putabant nihil agi posse. homines Regium proficiscuntur; Epicratem conveniunt; demonstrantet demonstr. O, id quod ille sciebat, se HS LXXX dedisse; rogant eum ut sibisibi VcO: om. rell. id quod ab ipsis abisset pecuniae curet, ab sese caveat quem ad modum velit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi