Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

2 quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendumveniundum VCp al. est relictis ceteris eius furtis atqueatque VCO1: ac p rell. flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis satis habere possim. atqueAtque (adque V) VCO1r: atque adeo pb al. antequam de incommodis Siciliae dicodico V Cpb et in mg. O1: dicam Ok, pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate dicendadicunda C. nam cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae, iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani adplicavit. prima omnium, id quod ornamentum imperi est, provincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum ut civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi