Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

191 videtis Verrucium? videtis primas litteraslitteras primas V integras? videtis extremam partem nominisextr. part. nominis del. Hartman, codamcodam Vcp: quodam Ob: caudam k illam VerrinamVerrinam Maius e V (Verrisnam): Verris p rell. tamquam in luto demersam esse in litura? sic habent se tabulae, iudices, ut videtis. quid exspectatis, quid quaeritis amplius? tu ipse, Verres, quid sedes, quid moraris? nam aut exhibeas nobis Verrucium necesse est aut te Verrucium esse fateare. laudanturLaudentur V oratores veteres, Crassi illi et Antonii, quod crimina diluere dilucide, quod copiose reorum causas defendere solerentsolerent cO: solebant p rell.: nimirum illi non ingenio solum his patronis, sed fortuna etiam praestiterunt. nemo enim tum ita peccabat ut defensioni locum non relinqueret; nemo itatum ita p rell.: ita tum O: ita om. b vivebat ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers; nemo ita in manifesto peccatopeccatu Gell. tenebatur ut, cum impudens fuisset in facto, tum impudentior videretur si negaret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi