Kitap 2
171
hic primoprimo om. CO Carpinatius, antequam in istius familiaritatem tantamfam. tantam CO: tant. fam. p rell. pervenissetperveniret p, aliquotiens ad socios litteras de istius iniuriis miserat; Canuleius vero, qui in portu Syracusis operas dabat, furta quoque istius permulta nominatim ad socios perscripserat, ea quae sine portorio Syracusis erant exportata; portum autem et scripturam eadem societas habebat. ita factum est ut essent permulta quae ex societatis litteris dicere in istum et proferre possemus.
172
verum acciditaccedit CO1 (ii, i, §4) ut Carpinatius, qui iam cum isto summa consuetudine, praeterea re ac ratione coniunctus esset, crebras postea litteras ad socios de istius summis officiis in rem communem beneficiisque mitteret. etenim cum iste omnia quaecumque Carpinatius postulabat facere ac decernere solebat, tum ille etiamille etiam CO1b: etiam ille pr plura scribebat ad socios, ut, si posset, quae anteaante C scripserat, ea planeea quae... ea plane CO exstingueret. ad extremum vero, cum iste iam decedebat, eius modi litteras ad eos misit: ut huic frequentes obviam prodirent, gratiasgratias CO1: gratiasque p rell. agerent, facturos sese CO: esse p rell. si quid imperasset studiose pollicerentur. itaque socii fecerunt vetere instituto publicanorum, non quo istum ullo honore dignum arbitrarentur, sed quod sua interesse putabant se memores gratosque existimari: gratias isti egerunt, Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt.