Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

165 iam igitur est ita perspicuum ut negare non possis nullam tibi statuam voluntate cuiusquam datam, nullam pecuniam statuarum nomine nisi vi expressam et coactam. quo quidem in crimine non illud solum intellegi volo, te ad statuas HS viciensHS viciens ut §141 supra: HS ∞ ∞ C: HS ċcxxċ milia p coegisse, sed multo etiam illud magis, quod simul demonstratumdemonstratum CO: -andum p rell. est quantumest quantum om. CO1 odium in tein te CO: om. pb vulg. aratorum, quantum omnium Siculorum sit et fuerit. in quo quae vestra defensio futura sit coniectura adsequi non queo.
166 'oderunt Siculi; togatorum enim causa multa feci.' at hiAt hi p edd.: At hii C: Ali V quidem acerrimi inimiciinimici CO: inimicissimique p rell. sunt. 'inimicos habeo civis Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi.' at socii in hostium numero sesenumero sese (se b) abs COb: numeros se abs V: numero (s) abs pk abs te habitos queruntur. 'aratores inimici sunt propter decumas.' quid? qui agros immunis liberosque aranterant VO, cur oderunt? cur Halaesini, cur Centuripini, cur Segestani, cur Halicyenses? quod genus hominum, quem numerum, quem ordinem proferre possumpossis bd qui te non oderit, sive civium Romanorum sive Siculorum? ut, etiamsi causascausas VCO: causam (causa p) p rell. cur te oderint non possimpossim COp al.: possum V dicere, tamen illud dicendum putem, quem omnes mortales oderint, eum vobis quoquevobis quoque COp al.: quoque vobis Vb odio esse oportere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi