Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

163 ego, si Metellus statuas Centuripinos reponereCentur. reponere CO: rep. Centur. pb vulg. non coegisset, haechaec Cp: hoc Ob dicerem, videte, iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque amicorum animis inusserint istius iniuriae, cum Centuripinorum amicissima acac pqb: om. CO: et vulg. fidelissima civitas, quae tantis officiis cum populo Romano coniuncta est ut non solum rem publicam nostram, sed etiam in quovis homine privato nomen ipsum RomanumRomanum CO: -orum p rell. semper dilexerit, ea publico consilio atque auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in urbe sua non oportere. recitarem decreta Centuripinorum; laudarem illam civitatemlaudarem illa decreta civitatem CO1: fort. laudarem illa decreta, laudarem illam civitatem, id quod verissime possem; commemorarem decem milia civium essecivium esse CO: esse civium p: esse om. bd Centuripinorum, fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc statuisse, monumentum istius in sua civitate nullum esse oportere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi