Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

154 venio nunc ad civitates Siciliae, de quibus facillime iudicium fieriiudicium fieri Vp rell. praeter O (fieri iud.) voluntatis potest. an etiam Siculi inviti contulerunt? non est probabile. etenim sic C. Verrem praeturam in Sicilia gessisse constat ut, cum utrisque satis facere non posset, et Siculis et togatis, offici potius in socios quam ambitionis in civis rationem duxerit. itaque eum non solum PATRONVM illiusillius VO1: istius p rell. insulae, sed etiam SOTERA inscriptum vidi Syracusis. hoc quantum est? ita magnum ut Latine uno verbo exprimi non possit. is est nimirum SOTER qui salutem dedit. huius nomine etiam dies festi agitantur, pulchra illa Verria, non quasi Marcellia, sed pro Marcelliis, quae illi istius iussu sustulerunt; huius fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat, ipse autem ex equo nudatam ab se provinciam prospicit; huius statuae locis omnibuslocis omnibus VOp al.: omnibus locis c: omnibus bd, quae hoc demonstrare videantur, prope modum non minus multas statuas istum posuisse Syracusis quam abstulisse; huic etiam Romae videmus in basi statuarum maximis litteris incisum, A COMMVNI SICILIAESiciliae cOp al.: Sicilia Vd (§§114, 145, 168) DATAS.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi