Kitap 2
146
primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo, quae mihi una voce statuarum nomine magnammagnam om. O pecuniam per vim coactam esse demonstratdemonstret O. nam legationes omnium civitatum in postulatis communibus, quae fere omnia ex tuis iniuriis nata sunt, etiam hoc ediderunt, VT STATVAS NE CVI, NISI CVM IS DE PROVINCIA DECESSISSET, POLLICERENTVR.tot praetores in Sicilia fuerunt, totiens apud maiores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac memoria: tamen huiusce novi postulati genus atque principium tua praetura attulit.
147
quid enim tam novum non solum re, sed genere ipso postulandi? nam cetera quae sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt nova, sed tamen nonnon om. pb novo om. O novo modo postulantur. rogant et orant Siculi patres conscriptos ut nostri magistratus posthac decumas lege Hieronica vendant. tu primus contra vendideras. audio. ne in cellam quod imperatur aestiment. hoc quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postulatur, sed genus ipsum postulandi non est novum. ne absentis nomen recipiatur. ex Stheni calamitate et tua natum est iniuria. cetera non colligam. sunt omnia Siculorum postulata eius modi ut crimina collecta in unum reum te esse videantur, quae tamen omnia novas iniurias habent, sed postulationum formulas usitatas;