Kitap 2
15
nam quod fortasse nonnon om. C nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineatattineat CO: attinet rell., demonstrabitur. intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esseet esse CO: esse pbk et fuisse. at enim istum Siculi solisoli Siculi bd persequuntur: cives Romani qui negotiantur in Sicilianegotiantur in Sicilia CO: in Sic. neg. p rell., corr. O1 defendunt, diligunt, salvum esse cupiunt. primum, si itain ista O1 esset, tamen vos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret.