Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

137 iam hoc impudentissime: palam—licebat enim videlicet legibus—singulis censoribus denarii trecenitreceni Muell.: trecenti p vulg. (praeter O= ċcccċ om. denarii ad statuam praetoris imperati sunt. censores cxxx facti sunt; pecuniam illam ob censuram contra leges clamclam s. l. p2 dederunt; haec denariumdenarium iterum om. O XXXVIIII milia palam salvis legibus contulerunt in statuam. primum quo tantam pecuniam? deinde quam ob rem censores ad statuam tibi conferebant? ordo aliqui censorum est, conlegium, genus aliquod hominum? nam aut publice civitates istos honores habent aut, si homines, generatimaut si hom. gen. scripsi: aut si gen. hom. codd. pler.: aut generatim hom. b vulg., ut aratores, ut mercatores, ut navicularii; censores quidem qui magis quam aediles? ob beneficium? ergo hoc fatebere, abs te haec petita esse—nam empta non audebis dicere; te eos magistratus hominibus benefici, non rei publicae causa permisisse? hoc cum tute fateare, quisquam dubitabit quin tu istam apud populos provinciae totius invidiam atque offensionem non ambitionisambitionis tollendae Pluyg.. Kays. (§132 supra) neque beneficiorum conlocandorum, sed pecuniae conciliandae causa susceperis?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi