Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

13 quae cum omnia facta sintsint CO: sunt pbk, tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit. eius autem legationis principem, civitatis nobilissimum civemcivem CO1: om. rell. (cf. v, §47), C. Heium, iuratum dicere audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum legatus, istius laudator, non solum istum bona sua, verum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos ex aedibus suis eripuisse dixit. praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendorepetendo COb: in repet. pk! atque ea ipsa civitas qua ratione istiilli bd amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim, quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sintMam. erga istum sint CO1: sint Mam. erga istum p rell., eas ipsas causas satissatis COb: om. pk iustas esse damnationis. Alia civitas nulla, iudices, publico consilio laudat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi