Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

8 quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse; sese, id quod difficillimum fuerit, tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis devitaret.
9 quodsi non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio aut in alicuius eloquentia aut gratia spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia colligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium ut arbitratu eius deligeretur ex senatu qui reus fieret, qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi