Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

4 neque tantum me exspectatio accusationis meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus vehementissime perturbor, commovet quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romanopopulo r. pK: p. r. D al.: praetori d. Fort. Glabrioni praetori, populo Romano: Cl. Rev. l. c., sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conatur; qui ita dictitat, iis esse metuendum qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, se tantum eripuisserapuisse bd ut id multis satis esse possitpossit codd.: posset coni. Muell. (Div. §55); nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit.
5 quodsi quam audax est ad conandum tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset; verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. semel ait se in vita pertimuisse,—tum cum primumprimus pd: primo L: om. Asc. reus a me b Schol. Gronov. a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti sed vetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium corrumpendum tempus alienum offenderet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi