Kitap 1
45
ipse denique Cn. Pompeius cum 4s primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi, id quod maxime exspectari videbatur, ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus et grata contionis admurmuratio. idem in eadem contione cum dixisset populatas vexatasque esse provincias, iudicia autem turpia acac Dpb al.: atque G2K: et rd flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle; tum vero non strepitu, sed maximo clamore suam 6 populus Romanus significavit voluntatem.
46
nunc autem 46 homines in speculis sunt; observant quem ad modum sese unus quisque nostrumnostrum DY: vestrum Iord. gerat in retinenda religione conservandisque legibus. vident adhuc post legem tribuniciam unum senatorempost senatorem add. hominem Fritzsche, Iord. Kays.: unum hominem vel ten. Asc. vel tenuissimum esse damnatum; quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent; nulla est enim laus ibi esse integrum ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere.