Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

26 posteaquam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis vacuo ac soluto nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. reperio, iudices, haec ab istis consilia inita et constituta ut, quacumque opus esset ratione, res ita duceretur ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. in eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum, deinde Hortensium consulem, neque Hortensiumneque Hortensium addidi: Hortensium cōs. (eosque G1) n solū sed etiam DG1pr al.: consulem non solum Q. Hort. Mueller (Cl. Rev. xvii. 200) solum, sed etiam Q. Metellum, qui quam istiistis p sit amicus attendite; dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi ut isti pro praerogativis iamiam DG12pr: eam q al.: om. K reddidissereddisse Dp: redisse Z: dedisse K videatur.
27 an me taciturum tantis de rebus existimavistis, et me in tanto rei publicae existimationisque meae periculo cuiquam consulturum potius quam officio et dignitati meae? arcessit alter consul designatus Siculos; veniunt non nulli, propterea quod L. MetellusQ. Metellus codd.: corr. Naugerius esset praetor in Sicilia. cum iis ita loquitur, 'se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam obtinere, alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possitposset Mueller multis rationibus esse provisum.'

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi