Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

24 sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Vrgebant comitia, et in hiseis Halm Kays. ipsis oppugnabar grandi pecunia; instabat iudicium, ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. agere quae ad iudicium pertinebant libere comitiorum metu deterrebar; petitioni toto animo servire propter iudiciumpropter iudicium prd (Zielinski p. 192): om. DY non licebat; minari deniquedenique quoque pq1K divisoribus ratio non erat, propterea quod eos intellegere videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum.
25 atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio primum ab Hortensio, domum ad illum ut venirent; Siculos in eo sanesane in eo bd liberos fuisse, qui quam ob rem arcesserenturaccerserentur Mueller, Stangl (Pseudoasconiana, p. 83) cum intellegerent, non venisse. interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. cursare iste homo potens cum filio blando et gratioso circum tribus; paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnis et convenire. quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo populus Romanus ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicererdeicerer DKZp: deiicerer G2qs al.: deiiceret G1rb (me deiceret Zielinski l. c.).

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi