Kitap 1
20
etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur, aperte iamiam pd Asc.: om. DY etet DYp: ac Asc. perspicue nulla esse iudicia. qui reus pridie iam ipse se condemnatum putabat, is, posteaquam defensor eius consul est factus, absolvitur? quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id valebit? nihil invito consule designato. quid? iudices non crimina, non testis, non existimationem populi Romani sequentursequentur DKp: sequuntur G12Z? nonNon DG1Zsb: num G2LKrd: om. pq; omnia in unius potestate ac moderatione vertentur. vere loquar, iudices. vehementer me haec res commovebat; optimus enim quisque ita loquebatur 'iste quidem tibi eripietur, sed nos non tenebimus iudicia diutius; etenim quis poterit Verre absoluto de transferendis iudiciis recusare?'
21
erat omnibus molestum; neque eos tam istius hominis perditi subita laetitia quam hominis amplissimi nova gratulatio commovebat. cupiebam dissimulare me id moleste ferre, cupiebam animi dolorem vultu tegere et taciturnitate celare. ecce autem illis ipsis diebus, cum praetores designati sortirentur et M. Metello obtigisset ut is de pecuniis repetundis quaereret, nuntiatur mihi tantam isti gratulationem esse factam ut is domum quoque pueros mitteret qui uxori suae nuntiarent.