Kitap 1
18
nam utut om. p HortensiusHortensius codd.: Q. Hort. Schol. Gronov., Muell. (Am. J. Ph. xxvi. 412) consul designatus domum reducebatur e campo cum maxima frequentia ac multitudine, fit obviam casu ei multitudini C. Curio, quem ego hominem honoris potius quam contumeliaepotius quam cont. secl. Kays. causa nominatum volo; etenim ea dicam quae ille, si commemoraricommemorare codd. (Act. Pr. §54, i §4: ii §6: iii §41) noluisset, non tanto in conventu tam aperte palamque dixisset; quae tamen a me pedetemptim cauteque dicentur, ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur.
19
videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem; 19 appellat hominem et ei voce maxima gratulaturgratulatur DY: victoriam grat. prd; ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque eius, qui tum aderant, verbum nullum facit; cum hoc consistit, hunc amplexatur, hunc iubet sine cura esse. 'renuntio', inquit, 'tibi te hodiernis comitiis esse absolutum.' quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur; immo vero ut quisque me viderat narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum videbatur: ridiculum iis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis consularibus positam arbitrabantur, indignum iis qui altius perspiciebantaspiciebant pq1 Schol. Gronov.: aspiciebatur r et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare videbant.