Thesauros Edebiyat Hitabet Divinatio in Q. Caecilium

Divinatio in Q. Caecilium

Divinatio in Q. Caecilium Cicero, Marcus Tullius
20 in eius modi re quisquam tam impudens reperietur qui ad alienam causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat? si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent: 'te non novimus, nescimus qui sisquis sis L, numquam te antea vidimus; sine nos per eum nostras fortunas defendere cuius fides est nobis cognita,' nonne id dicerent quod cuivis probare deberent? nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane nolle.
21 cur nolint, etiamsi taceanttaceant DYp: tacent Asc.: tacerent d, satis dicunt; verum non tacent. tamen iis invitissimis te offeres? tamen in aliena causa loquere? tamen eos defendes qui se ab omnibus desertos potius quam abs te defensos esse malunt? tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque velle sua causasua causa DD Rufinianus: sui causa K (iii, §121): suam causam pr, unde suam causam tueri, defendere d nec, si cupias, posse arbitrantur? cur eorum spem exiguam reliquarum fortunarum, quam habent in legis et in iudici severitate positam, vi extorquere conaris? cur te interponis invitissimis iis quibus maxime lex consultum esse vult? cur, de quibus in provincia non optime es meritus, eos nunc plane fortunis omnibus conaris evertere? cur iis non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi