Thesauros Edebiyat Hitabet Divinatio in Q. Caecilium

Divinatio in Q. Caecilium

Divinatio in Q. Caecilium Cicero, Marcus Tullius
66 clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemqueamicitia... dicioneque A. Eberhard essentessent codd. (ii §67: v §98): receptae essent Novak: venissent cod. (?) Vrsini, iniurias propulsare eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum multis gravis inimicitias gessisse accepimus propter Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias.
67 nuper Cn. Domitium scimus M. SilanoM. Hotom. e ii. §118: decimo D al. pr. diem dixisse propter unius hominis Aegritomari, paterni amici atque hospitis, iniurias. neque enim magis animos hominum nocentium res umquam ulla commovit quam haec maiorum consuetudo longo intervallo repetita ac relata, sociorum querimoniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae ab eo qui videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua posse defendere.
68 hoc timent homineshomines secl. A. Eberhard, hoc laborant, hoc institui atque adeo institutum referri ac renovari moleste ferunt; putant fore ut, siuti G1al. paulatim haec consuetudo serpere ac prodire coeperit, per homines honestissimos virosque fortissimos, non imperitos adulescentulos aut illius modi quadruplatores leges iudiciaque administrentur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi