Thesauros Edebiyat Hitabet Divinatio in Q. Caecilium

Divinatio in Q. Caecilium

Divinatio in Q. Caecilium Cicero, Marcus Tullius
59 quodsiQuodsi DY et corr. p: quid? sí rell. ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit, causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed cuiquam anteponare? nisi forte illud, quod dicturum tedicturum te DKZ al.: te ante dicturum suppl. s. l. p1: te dicturum qrG1L esse audio, quaestorem illius fuisse. quae causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum illi amicior esse deberet: in contentione suscipiendarum inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis ad inferendum periculum iustam videri oportere.
60 etenim si plurimas a tuo praetoretuo praetore Dp rell. praeter G1 (praet. tuo) iniurias accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem violandam videri? qui si summam iniuriam ab illo accepisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta estest Dp et pler.: sit G3K iniuria, sine scelere eum accusare non potes. quare cum incertum sitcum iam certum sit Eberhard: cum iam actum sit Kays.: etiamsi incertum esset Hachtmann de iniuria, quemquam horum esse putas qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere discedere?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi