26
ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unusnon unus prb Asc.: non nisi unus DG1KZ: non tantum unus G2L. Cf. v, §170 homohomo om. Asc. Fort. non unus modo improbus: Cl. Rev. xvii. 198 improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed omnino omnisomnino omnis Iannoctianus Garatonii (Zumpt Praef. p. xxvi), Steph., Lamb.: omnino codd.: omnis Asc. improbitas, id quod populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit: in quo egoego pbd: om. DY quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe relinquere quam in oratione mea ponere.
27
tu vero, Caecili, quid potes? quo tempore aut qua in re non modo ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui periculum fecisti? in mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere? cognosce ex me, quoniam hoc primum tempus discendi nactus es, quam multa esse oporteat in eo qui alterum accuset; ex quibus si unum aliquodaliquod pG1: om. DY in te cognoveris, ego iam tibi ipse istucistud G2LKZ quod expetis mea voluntate concedam. primum integritatem atque innocentiam singularem; nihil est enim quod minus ferendum sit quam rationem ab altero vitae reposcere eum qui non possit suae reddere.