Thesauros Edebiyat Hitabet Divinatio in Q. Caecilium

Divinatio in Q. Caecilium

Divinatio in Q. Caecilium Cicero, Marcus Tullius
24 et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad gratiam, certos esse in consilio quibus ostendi tabellas velit; id esse perfacile; non enim singulos ferre sententiassententiam LK Asc., sed universos constituere; ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria. atque is non tam propter Verrem laborat quam quod eum minime res tota delectat; videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus, quos non sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis diutius dominari non posse.
25 huic ego homini iam ante denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis, rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mutandamet ita mutandam Heraeus (ii, §53): et ita tamen mutandam p s. l., item qr (tn per dittographiam, credo): et ita causam (cām) mutandam G1 Par. 7822 d: om. DYb ut, meliore et honestiore condicionecondicione sit Asc. ipse vult uti scripsi, pqr secutus in quibus eZZZ ut ante imitetur (Cl. Rev. xix. 160): ipse esse vult pG1 Par. 7822 d quam qua ipse vult uti, imitetur homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium adferre oportere. nihil erit quod me agente arbitretur iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi