Thesauros Edebiyat Hitabet Quintus Roscius

Quintus Roscius

Quintus Roscius Cicero, Marcus Tullius
11 quid est in iudicio? derectum, asperum, simplex: si paret HS iↄↄↄ dari—. hic nisi planum facit HS iↄↄↄ ad libellam sibi deberi, causam perdit. quid est in arbitrio? mite, moderatum: qvantvm aeqvivs et melivs sit dari. ille tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. itaque alter causae confidit, alter diffidit.
12 quae cum ita sint, quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS iↄↄↄ, de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpseris qvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromittiqve si pareat. quis in hanc rem fuit arbiter? Vtinam is quidem Romae esset! Romae est. Vtinam adesset in iudicio! adest. Vtinam sederet in consilio C. Pisonis! ipse C. Piso est. eundemne tu arbitrum et iudicem sumebas? eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in angustissimam formulam sponsionis concludebas? quis umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit? nemo; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit. de quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti! ceteri cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi