Thesauros Edebiyat Hitabet Quintus Roscius

Quintus Roscius

Quintus Roscius Cicero, Marcus Tullius
7 quid est quod diligenter conficiamus tabulas? qua de causa? quia haec sunt menstrua, illae sunt aeternae; haec delentur statim, illae servantur sancte; haec parvi temporis memoriam, illae perpetuae existimationis fidem et religionem amplectuntur; haec sunt disiecta, illae sunt in ordinem confectae. itaque adversaria in iudicium protulit nemo; codicem protulit, tabulas recitavit. tu, C. Piso, tali fide, virtute, gravitate, auctoritate ornatus ex adversariis pecuniam petere non auderes.
8 ego quae clara sunt consuetudine diutius dicere non debeo; illud vero quod ad rem vehementer pertinet, quaero: quam pridem hoc nomen, Fanni, in adversaria rettulisti? erubescit, quid respondeat nescit, quid fingat extemplo non habet. sunt duo menses iam, dices. tamen in codicem accepti et expensi referri debuit. amplius sunt sex menses. cur tam diu iacet hoc nomen in adversariis? quid si tandem amplius triennium est? quo modo, cum omnes qui tabulas conficiant menstruas paene rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen triennium amplius in adversariis iacere pateris?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi