Thesauros Edebiyat Hitabet Quintus Roscius

Quintus Roscius

Quintus Roscius Cicero, Marcus Tullius
53 an ita est: si quod universae societatis fuisset petisset, quod tum redactum esset aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit quod suae partis esset, non quod tum abstulit soli sibi exegit? quid interest inter eum qui per se litigat et eum qui cognitor est datus? qui per se litem contestatur, sibi soli petit, alteri nemo potest, nisi qui cognitor est factus. itane vero? cognitor si fuisset tuus, quod vicisset iudicio, ferres tuum; cum suo nomine petiit, quod abstulit, tibi non sibi exegit?
54 quod si quisquam petere potest alteri qui cognitor non est factus, quaero, quid ita, cum Panurgus esset interfectus et lis contestata cum Flavio damni iniuria esset, tu in eam litem cognitor Rosci sis factus, cum praesertim ex tua oratione quodcumque tibi peteres huic peteres, quodcumque tibi exigeres, id in societatem recideret. quod si ad Roscium nihil perveniret quod tu a Flavio abstulisses, nisi te in suam litem dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil debet quod Roscius pro sua parte exegit, quoniam tuus cognitor non est factus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi