Thesauros Edebiyat Hitabet Quintus Roscius

Quintus Roscius

Quintus Roscius Cicero, Marcus Tullius
48 dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse mentitum! mentitus est Cluvius? ipsa mihi veritas manum iniecit et paulisper consistere et commorari coegit. Vnde hoc totum ductum et conflatum mendacium est? Roscius est videlicet homo callidus et versutus. hoc initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit HS iↄↄↄ, petam a C. Cluvio, equite Romano, ornatissimo homine, ut mea causa mentiatur, dicat decisionem factam esse quae facta non est, HS ccciↄↄↄ a Flavio data esse Fannio quae data non sunt.' est hoc principium improbi animi, miseri ingeni, nullius consili.
49 quid deinde? postea quam se praeclare confirmavit, venit ad Cluvium. quem hominem? levem? immo gravissimum. mobilem? immo constantissimum. familiarem? immo alienissimum. hunc postea quam salutavit, rogare coepit blande et concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris optimis, tuis familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS ccciↄↄↄ dedisse qui assem nullum dedit.' quid ille respondit? 'ego vero cupide et libenter mentiar tua causa, et, si quando me peierare vis, ut paululum tu compendi facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem caperes et ad me venires; per nuntium hoc quod erat tam leve transigere potuisti.'

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi