Thesauros Edebiyat Hitabet Quintus Roscius

Quintus Roscius

Quintus Roscius Cicero, Marcus Tullius
46 'dicit enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' si diceret iuratus, crederes? at quid interest inter periurum et mendacem? qui mentiri solet, peierare consuevit. quem ego ut mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile potero. nam qui semel a veritate deflexit, hic non maiore religione ad periurium quam ad mendacium perduci consuevit. quis enim deprecatione deorum, non conscientiae fide commovetur? propterea, quae poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem mendaci constituta est; non enim ex pactione verborum quibus ius iurandum comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur alicui, di immortales hominibus irasci et suscensere consuerunt.
47 at ego hoc ex contrario contendo: levior esset auctoritas Cluvi, si diceret iuratus, quam nunc est, cum dicit iniuratus. tum enim forsitan improbis nimis cupidus videretur, qui qua de re iudex fuisset testis esset; nunc omnibus non iniquis necesse est castissimus et constantissimus esse videatur, qui id quod scit familiaribus suis dicit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi