23
pro deum hominumque fidem! qui HS iↄↄↄ ccciↄↄↄ quaestus facere noluit —nam certe HS iↄↄↄ ccciↄↄↄ merere et potuit et debuit, si potest Dionysia HS ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ merere—is per summam fraudem et malitiam et perfidiam HS iↄↄↄ appetiit? et illa fuit pecunia immanis, haec parvola, illa honesta, haec sordida, illa iucunda, haec acerba, illa propria, haec in causa et in iudicio conlocata. decem his annis proximis HS sexagiens honestissime consequi potuit; noluit. laborem quaestus recepit, quaestum laboris reiecit; populo Romano adhuc servire non destitit, sibi servire iam pridem destitit.
24
hoc tu umquam, Fanni, faceres? et si hos quaestus recipere posses, non eodem tempore et gestum et animam ageres? dic nunc te ab Roscio HS iↄↄↄ circumscriptum esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter inertiam laboris sed propter magnificentiam liberalitatis repudiarit! quid ego nunc illa dicam quae vobis in mentem venire certo scio? fraudabat te in societate Roscius! sunt iura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae, ne quis aut in genere iniuriae aut in ratione actionis errare possit. expressae sunt enim ex unius cuiusque damno, dolore, incommodo, calamitate, iniuria publicae a praetore formulae, ad quas privata lis accommodatur.