Thesauros Edebiyat Hitabet Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
150 verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebituscrudelitati sanguis praebitus Madvig: crudelitate (-i A) sanguinis praeditus codd.: fort. crudelitati sanguine perlitatum sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex. Roscio eadem quaeeadem quae Naugerius (2): eademque codd. rei publicae, vestra pristina bonitas et misericordia. quae si manet, salvi etiam nunc esse possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in rein re p. ed. Mediol.: in rem p. codd. publica versata est vestros quoque animos — id quod fieri profecto non potest — duriores acerbioresque redditreddidit ψ , actum est, iudices; inter feras satius est aetatem degere quam in hac tanta immanitate versari.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi