Thesauros Edebiyat Hitabet Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
149 quae domi gerenda sunt, ea per Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem M. Marcus M. Garatoni: om. codd. MessalaMessala codd.: Messalla Lambinus , ut videtis, iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac ac atque ed. R roboris haberet, ipse pro Sex. Roscio diceret. quoniam ad dicendum impedimento est aetas et pudor qui ornat aetatem causam mihi tradidit quem sua causa cupere ac debere intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, diligentia perfecit ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis iudicum permitteretur. nimirum, iudices, pro hac nobilitate pars maxima civitatis in armis fuit; haec acta res est ut eiut ii Madvig: uti codd. nobiles restituerentur in civitatem qui hoc facerent quod facere Messalam videtis, qui caput innocentis defenderent, qui iniuriae resisterent, qui quantum possent in salute alterius quam in exitio mallent ostendere; quod si omnes qui eodem loco nati suntsunt σχψ: sint cett. facerent, et res publica ex illis et ipsi ex invidia minus laborarent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi