Thesauros Edebiyat Hitabet Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
145 praedia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est etest et Angelius: esset codd. quia necesse est. mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. familia mea maxima tu uterismaxima tu uteris w: maximat uteris ς: maxima uteris cett. , ego servum habeo nullum; patior et ferendum puto. quid vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas? qua in re tuam voluntatem laedi a me putas? ubi tuis commodis officio? quid tibi obsto? si spoliorum causa vis hominem occidere, spoliastispoliasti om. χ ; quid quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosticognovisti w, Halm ? si metussi metus Madvig: sin metuis codd. , ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse? sin, quodquod Naugerius: om. codd. bona quae RosciSex. Rosci Richter fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeasdebeas ς: debebas Heusinger ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi