133
alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet animi causaanimi relaxandi causa ψ rus amoenum et suburbanum, plura praeterea praedia neque tamen ullum nisi praeclarum et propinquum. domus referta referta fort. referta est vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraretquid praeco enumeraret (-re ς) ς, Steinmetz: quid praeconum numerare ς: quid praeco enuntiare χ: quid precium nuntiare π: quid praetium numerare (enum- ψ2) Aφψ1ω : pecuniam numerare B audiebant fundum venire arbitrarentur. quid praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse? tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis coacervari una in domouna in domo σχψ: una in (vi ABφ ) nemo ςαβπφ: una in venio ω potuit. familiam vero quantam et quam variis cum artificiis habeat quid ego dicam?