113
itane est? in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivuminopia vivum Halm: egestate vivum cod. lannoctii: om. mei: lac.Sylvius adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur? in minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandatiin crimen mandati mei: mandati in crimen s, Puteanus iudiciumque infamiaeinfamiae Puteanus: infamia (in fama σς) codd.: infame Lambinus vocaturvocatur Lambinus: revocatur codd. , propterea quod, si recte recte ratione 2 dett. fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit adfecerit asperserit Lambinus , qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur?
114
si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui ille qui illeque Madvig sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret?