Thesauros Edebiyat Hitabet Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
105 ad Volaterras in castra L. Lucii Sullae mors Sex. Rosci quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur. quaeritur etiam nunc quis cum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem qui Ameriam? curat Chrysogonus ut eius bona veneantveneant χψ: veniant cett. statim; qui non norat hominem aut rem. at qui at qui atque σχ ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistisaudistis ς: auditis cett. , iudices, continuo dicere: 'necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque indicant, per eos plerique produntur.' hic nihil est quod suspicione occupetissuspicione occupetis Madvig: suspicionem hoc putetis codd.: suspicionem hanc putetis Sylvius .
106 non enim ego ita disputabo: 'veri simile est RosciosRoscios ς: Roscium cett. istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.ac... contulerunt om. A '

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi