Thesauros Edebiyat Hitabet Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
89 haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctusnanctus σπ, Halm: nactus cett. esses in reo, quam diu diceres! quo te modo iactares! tempus hercule te citius quam oratio deficeret. etenim in singulis rebus eius modi materies est ut dies singulos possisposses Wesenberg consumere. neque ego non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. verum ego forsitan propter multitudinem patronorum patronorum paternorum ςαφω in gregegrege ψ: gregem cett. adnumerer, te pugna Cannensis accusatoremaccusatorum Buttmann sat bonum fecit. multos caesos non ad TrasumennumTrasumennum Fleckeisen: Trahasymennum ς: Trasimennum π: Trasimenum Aσψ lacum, sed ad Servilium vidimus.
90 quis ibi non est volneratus ferro Phrygio? non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique MemmiosMemmios Vrsinus: Mammeos codd. quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senemsenem del. Madvig 11 rei p. ed. R: re p. codd. , Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. nihil enim mali est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi