85
hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebantabhorrebant A ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatusapplicatus Novák (cf. Fin. vi. 34): implicatus codd.: implacatus Gravius: inclinatus Manutius ad severitatem videbatur. ego, quamquam praeest huic quaestioni vir et contra audaciam fortissimus et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer vel illo ipso acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc einunc ii Naugerius: nuncii σπω: nuntii cett. quibus causa dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex. Roscio dicere.
86
in hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuoperspicuo Puteanus: perspicuum codd. crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem. quid si accedit eodem ut tenuis antea fueris? quid si ut avarus? quid si ut audax? quid si ut illius qui occisus est inimicissimus? num quaerenda causacause ωω : om. cett. quae te ad tantum facinus adduxeritadduxerunt (edux. ς) σχψ ? quid ergo horum negari potest? tenuitas hominis eius modi est ut dissimulari non queat atque eo magis eluceatelucet Heumann quo magis occultatur.