75
qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi maleficia gigni non solere. Vt non omnem frugem neque arborem in omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur. in urbe luxuries creatur, ex luxuria luxuria luxoriae ς: luxurie w exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac ac atque σχ: et A maleficia gignuntur; vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra est.
76
verum haec missa facio; illud quaero, is homo quiqui ψ2: om. cett. ut tute dicis, numquam inter homines fueritfuit A , per quos homines hoc tantum facinus, tam occultumocculte Kayser , absens praesertim, conficere potuerit. multa sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit alicui sicario qui Romae noverat neminem. arcessivit arcessivit arcessi vita ς: arcessunt A φ aliquemaliquem.. quem Quem Priscian. (K. iii. 534): aliquem codd. autaut ς: at (ac ω) cett. quando? nuntium misit. quem aut ad quem? pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. nihil horum ne confingi quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.