Thesauros Edebiyat Hitabet Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
74 quo modo occidit? ipse percussit an aliis occidendum dedit? si ipsum arguis, Romae non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero quosquos ς, Richter: om. cett. ? servosne an liberos? si liberossi liberos Madvig: om. codd. , quos homines? indidemne Ameria an hosce ex urbe sicarios? si Ameriasi Ameria σχψ: si Ameriae cett. , qui sunt eiii ω Halm: hi cett. ? cur cur quur σπψ1: quine χ: om. ς in lac. (cf. §108) non nominantur? si RomaRoma ed. R. Stephani: Romae codd. , unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit neque umquam plus triduo fuit? ubi eos convenit? qui conlocutusqui conlocutus G. Krüger: quicum locutus codd. est? quo modo persuasit? 'pretium dedit'; cui dedit? per quem dedit? unde aut quantum dedit? nonne his vestigiis ad caput malefici perveniri solet? et simul tibi in mentem veniat facito quem ad modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido constitisse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi