Thesauros Edebiyat Hitabet Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
68 haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi proruptapraerupta ω audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. accedat huc oportet odium parentis, animadversionisanimumadversionis ς paternae metus, amici improbi, servi conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad eam rem; paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt.
69 qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum. itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare supplicium invenerunt. qua in re quantum prudentia praestiterintpraestiterint (-it ς) σχψ: praestiterunt cett. eis qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi