Thesauros Edebiyat Hitabet Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
66 videtisne quos quos quod χ2ψ2 nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquamusquam A patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt? sic se res habet, iudices: magnam vim, magnam necessitatem, magnam possidet religionem paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta est, non modo eluielui Victorius: leui ςαπφ: leni χψ: lui ω: om. ς in lac. non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur.
67 nolite enim putare, quem ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserintcommiserint ed. R: commiserunt codd. agitari et perterreri Furiarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent; hae hae haec w, Schol. Lucan. vii. 784 (cf. Deiot. 26) sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentiumparentium ςαπ: parentum cett. (cf. Neue i. 404) poenas a consceleratissimis filiis repetant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi