Thesauros Edebiyat Hitabet Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
56 accusatores multos esse in civitate utile est ut metu contineatur audacia; verum tamen hoc ita est utile ut ne plane inludamur ab accusatoribus. innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret alterum tamen del. Novák ; tametsi miserum est, tamen ei qui hunc accuset possimpossum w aliquo modo ignoscere. cum enim aliquid habeat quod possitpossit Angelius: possim codd. criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari et calumniari sciens non videatur. qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus sit sit est Halm (2), absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest; utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam non dicere. Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio ut significent si fures venerint. at fures internoscere non possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerintvenerut Madvig et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior. quod si luce quoque canes latrent cum deosdoes σχψ1: deo (eo ψ2) cett. salutatum aliqui venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum cum suspicio nulla sit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi