Thesauros Edebiyat Hitabet Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
5 his de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possempossim V dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius verum uti ne omnino desertus esset. forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consueruntconsueverunt φω (ita §8 ω, §12 χψω) causam velint dicere. quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei quae conflavit hoc iudicium mentio facta non est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi