46
si tibi fortuna non dedit ut patre certo nascerere ex quo intellegere posses qui animus patrius in liberos esset, at natura certe dedit ut humanitatis non parum haberes; eo accessit studium doctrinae ut ne a litteris quidem alienus esses. ecquid esses. ecquid ed. C. Stephani: esset quid ς: esses quid cett. tandem tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chaerestratum? — nam, ut opinor, hoc nomine est — alterum in urbe secum honoris causa habere, alterum rus supplici causa relegasse?
47
'quid ad istas ineptias abis?' inquies. quasi vero mihi difficile sit quamvis multos nominatim proferre, ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos qui suos liberos quos plurimi faciunt agricolasagricolas ψ2: agriculos (agricos ψ1) cett. adsiduos esse cupiunt. verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese nominari, etii σχ, Halm: hi cett. nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunchunc om. σφ ego comicum adulescentem an aliquem ex agro VeientiVeienti Fleckeisen (cf. Zielinski p. 191): Veiente ψ2: veientem ς A: venientem cett. nominem. etenim haec conficta arbitror esse a poetisa poetis esse ed. R ut effictos nostros mores in alienis personis expressamque imaginem imaginem nostram (nostrae Hotoman) add. codd., del. Madvig vitae cotidianae videremusvideremus A, ed. Guar.: viderimus cett. .