44
an amandaratamandarat ςβπχ2ψ1: mandarat (emend. ψ2 cett. hunc sic ut esset in agro ac tantum modo aleretur ad villam, ut commodis omnibus careret? quid? si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed certis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te vita eiusa te vita eius Vahlen: a te vita et ψ2: attente vita et cett.: attenta vita et Naugerius rusticana relegatio atque amandatio appellabitur? vides, Eruci, quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque aa ψ: om. cett. veritate. quod consuetudine patres faciunt, id quasi novum reprehendis; quod benivolentia fit, id odio factumfactum || || ς: fort. factum tu criminaris; quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis.
45
neque haec tu non intellegis, sed usque eo quid quid quod Lambinus arguas non habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes verum etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium. at enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimittebat, alterum ruri esse patiebatur. quaeso, Eruci, ut hoc in bonam partem accipias; non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam.