Thesauros Edebiyat Hitabet Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
3 ego autem siautem si V: etiam si cett.: om. Charisius (K. 1.203) omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque atque atquo ne ς: fort. neque in volgus emanare poterit. deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinempotest esse post amplitudinem hab. A. neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meaemeae om. V poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est.
4 accedit illa quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facerese facere mei: fa.... e V (litt. med. abscisis): facere se ed. Ven. posse arbitrarentur; a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego necego nec V: ego neque cett. benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebamdebebam Ernesti: debeam codd. (cf. Zielinski p. 191).

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi