18
nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste Roscius Romae, cum hic filiusfilius del. Halm adsiduus in praediis esset cumque se voluntate patris rei familiari vitaeque rusticae dedisset, ipseipse A. Eberhard: iste codd. (cf. §17) autem frequens Romae esset, occiditur ad balneas PallacinasPallacinas ςαπσψ: Palatinas φχ: Paluatinas ω rediens a cena Sex. Roscius. spero ex hoc ipso non esse obscurum ad quem suspicio malefici pertineat; verum id quod adhuc est suspiciosumest suspiciosum adhuc A nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudicatote.
19
occiso Sex. Roscio primus Ameriam nuntiat Mallius Glaucia quidam, homo tenuis, libertinus, cliens et familiaris istius T. Titi Rosci, et nuntiat domum non fili sed T. Titi Capitonis inimici; et cum post horam primam noctis occisus esset, primo diluculo nuntius hic Ameriam venit; decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiiscisiis Schol.: cissis codd. pervolavit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet.