Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio Cicero, Marcus Tullius
41 debuit tibi C. Quinctius, numquam petisti; mortuus est ille, res ad heredem venit; cum eum cotidie videres, post biennium denique appellas. dubitabitur utrum sit probabilius, Sex. Naevium statim si quid deberetur petiturum fuisse, an ne appellaturum quidem biennio? appellandi tempus non erat? at tecum plus annum vixit. in Gallia agi non potuit? at et in provincia ius dicebatur et Romae iudicia fiebant. restat ut aut summa neglegentia tibi obstiterit aut unica liberalitas. si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus; neque praeterea quid possis dicere invenio. satis est argumenti nihil esse debitum Naevio, quod tam diu nihil petivit.
42 quid si hoc ipsum quod nunc facit ostendo testimonio esse nihil deberi? quid enim nunc agit Sex. Naevius? qua de re controversia est? quod est hoc iudicium in quo iam biennium versamur? quid negoti geritur in quo ille tot et talis viros defatigat? pecuniam petit. nunc denique? verum tamen petat; audiamus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi