Thesauros Edebiyat Roman Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Kitap 9

24 Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris, ut videbatur, femina, quae semper secundo rumore gloriosa Larem mariti pudice gubernabat, occulta libidine prorumpit in adulterum quempiam: cumque furtivos amplexus obiret assidue, ipso illo denique momento, quo nos lauti cenam petebamus, cum eodem illo iuvene miscebatur in Venerem. Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat. Interdum acerrimo gravique odore sulphuris iuvenis inescatus atque obnubilatus intercluso spiritu diffluebat, utque est ingenium vivacis me falli, crebras ei sternutationes commovebat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi