Thesauros Edebiyat Roman Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Kitap 7

3 Ego denique quem saevissimus eius impetus in bestiam et extremae sortis quadripedem deduxerat, cuiusque casus etiam quovis nequissimo dolendus atque miserandus merito videretur, crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar. Quod crimen non modo latrocinium, verum etiam parricidium quisque rectius nominarit, nec mihi tamen licebat causam meam defendere vel unico verbo saltem denegare. Denique ne mala conscientia tam scelesto crimini praesens viderer silentio consentire, hoc tantum impatientia perductus volui dicere Non feci. Et verbum quidem praecedens semel ac saepius immodice clamitavi, sequens vero nullo pacto disserere potui, sed in prima remansi voce, et identidem boavi Non, non, quamquam nimia rotunditate pendulas vibrassem labias. Sed quid ego pluribus de Fortunae scacvitate conqueror? Quam nec istud puduit, me cum meo famulo meoque vectore illo equo factum conservum atque coniugem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi